1.
‖: Gaudeamus igitur,
Iuvenes dum sumus, :‖
Post jucundam juventutem
Post molestam senectutem
‖: Nos habebit humus. :‖
2.
‖: Ubi sunt, qui ante nos
In mundo fuere, :‖
Vadite ad superos,
Transite ad inferos,
‖: Ubi jam fuere. :‖
3.
‖: Vita nostra brevis est,
Brevi finietur, :‖
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
‖: Nemini parcetur. :‖
4.
‖: Vivat Academia,
Vivant Professores, :‖
Vivat membrum quodlibet,
Vivant membra quaelibet,
‖: Semper sint in flore! :‖
5.
‖: Vivant omnes virgines
Faciles, formosae :‖
Vivant et mulieres
Tenerae, amabiles
‖: Bonae, laboriosae. :‖
6.
‖: Vivat et respublica,
Et qui illam regit, :‖
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
‖: Quae nos hic protegit. :‖
7.
‖: Pereat tristitia,
Pereant osores, :‖
Pereat diabolus,
Quivis Antiburschius,
‖: Atque irrisores. :‖
8.
‖: Quis confluxus hodie
Academicorum? :‖
E longinquo convenerunt,
Protinusque successerunt
‖: In commune forum. :‖
9.
‖: Vivat nostra societas,
Vivant studiosi! :‖
Crescat una veritas,
Floreat fraternitas,
‖: Patriae prosperitas. :‖
10.
‖: Alma Mater floreat,
Quae nos educavit, :‖
Caros et commilitones,
Dissitas in regiones
‖: Sparsos, congregavit. :‖